monumenta.ch > Ambrosius > 72
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 71 <<<     >>> § 73

§ 72

1 non parturiui inquit nec peperi nec enutriui iuuenes.
2 quid me inquietant quos nescio, quos non agnosco?' ite in Cartaginem, ululate qui inhabitatis insulas! supra dixit: ululate, naues Cartaginis! Cartaginem etenim Tyiii condiderunt et ideo Cartaginenses sequuntur luxuriam conditorum transfusa in se decolora successione nequitiae, pessimorum uitiorum heredes deteriores.
3 et bene luxuriosos naues dixit.
4 sicut illae uento ita hi cibo iactantur et uino.
5 insulas repleta potu inhabitant corpora, naufragiis circumsonant, tunduntur fluctibus ebrietatis, nec per diem nec noctu quiescunt.
6 horum igitur mercatorum semen in aqua, in aqua> messis fructus est.
7 in aqua enim labores suos seminant, ut pericula metant, in aqua illis seges pullulat, in aqua messis exuberat, fructus ipse in aqua est, numquam tutus et solidus.
8 unde recte ait: 'qui seminabat in terra non introiuit in negotiationem, immo qui seminabat in caelo.
9 sed est et bona terra, in qua quicumque seminauerit fructus ei caelestes orientur'.